Res Publica Atheniensium

Aristotle

1-5

Prefatio, Prefatio to Aristotle, Res Publica Atheniensium, Kenyon, Reimer, 1903

Aristotelis libellus de re publica Atheniensium cur in hoc Supplemento [*](Auctoritas libri Aristotelici) locum obtineat, facile sine verbosis argumentis quivis intelliget. Post cetera Stagiritae opera, quibus tempus edax pepercit, nunc sub finem saeculorum in lucera protractus, in editione Academica Berolinensi locum quasi de iure sibi vindicat, sociumque invenit illum de re medica libelium quem, ab harenis Aegyptiacis simul arreptum unaque in Museum Britannicum illatum, abhinc decem annis felicissime edidit Hermannus Diels1). de auctoritate huius Politiae hic nulla erit quaestio. Aristotelicum esse non minore iure quam Menonia illa excerpta, nemo non concedet; immo opus idem esse quod ab antiquis scriptoribus Aristoteli ipsi una voce tribuitur, certissimis argumentis probari potest; itaque hic suum sibi locum postularet, etiam si ab ipsius Aristotelis manu et ratione alienum esse iudicaremus, — id quod tamen nos nullo modo concedimus, neque sane adhuc a quoquam idoneis argumentis probatum est.

Edendum igitur esse cum ceteris Aristotelicis libris in editione Academica hunc librum consentient omnes; de editore autem fortasse mirabuntur buntur nonnulli. cum autem multi sint, — quorum inter primos Hermannum Diels et Udalricum de Wilamowitz-Moellendorff honoris causa nomino, — qui rem maiore sollertia, acumine, experientia, doctrina peragere possent, illis varias ob causas non contigit opus suscipere, praecipue cum papyrum ipsam sub oculis habere non possent; itaque mihi tandem, cui fors fortuna opportunitatem illis non concessam dederat, honos a collegio Academico oblatus est, ut qui quasi recens nato sedulus sed imperitus olim ministraveram, idem nunc togatum inter adultos ponerem. quem laborem dum libenter idemque non sine timore suscipio, rationem huius novae editionis breviter exponam.

Ante annum post Christum MDCCCLXXX de opere Aristotelico nihil nisi fragmenta a lexicographis aliisque antiquis scriptoribus citata exstabat, [*](1) Anonymi Londinensis ex Aristotelis lalricis Menoniis et aliis medicis eclogae (Suplementum Aristotelicum vol. III, pars 1 ; MDCCCLXXXXIII).)

VI
[*](Codex Berolinensis) quae post NeumannuiTi in editione Academica optime collegit et edidit Valentinus 1) Illo demum anno, cum iam terra Aegyptiaca divitias suas sepultas oculis nostris reddere coepisset, duo folia codicis papyracei a Museo Berolinensi conquisita sunt, quae postquam a viro doctissimo, Friderico Blass, ut fragmentum historici anonymi continentia edita 2), Theodorus Bergk, Academiae Regiae socius, ea pertinere ad Aristotelis de r. Ρ. Atheniensium libellura acute conspexit3). cum autem fragmenta haec valde mutila sint et lectu difficillima, multum inter se discrepabant lectiones a viris doctissimis e papyro erutae ; tandem autem omnia quae legi potuerunt legit, ordine vero disposuit, cum commentario edidit Ilermannus diels4). [*](B) fragmentorum Berolinensium (quae in adnotationibus criticis B vocabimus) descriptio haec est. fragmentum primum (I) altitudinem habet 13.2 cm, latitudinem 13.8 cm; alterum (II) altitudinem 18 cra, latitudinem vero 10 cra. utruraque tam in fronte quam a tergo scriptum est, ita ut facile pateat codicis, non voluminis, istas esse reliquias. scriptura tenuis, amplitudinis mediae, incompta, scribae non ita periti opus esse videtur; atraraentura pallidura, idem- que saepe lapsu temporum evanidum. Aetas eius non omnino facile discernitur, sed quarti p. C. saeculi potissimum esse videtur. operis Aristotelici, quale nunc nobis plenius cognitum est, partes has habet: cc. 12,4; 13,1 — 5; 21,4–22,2; 22,4–7 (in hac editione pp. 31,1—14,12; 14,29—15,15; 25,1—26,1; 26,12—26). lectiones, quotquot quidem discerni poterant, in adnotatione critica citatae sunt.

Codex Londincnsis Hoc tamen nil nisi gustus epularum lautiorura fuit. initio enim anni p. C. MDCCCXC volumina nonnulla papyracea ex Aegypto (de loco quo inventa sunt nihil amplius publici iuris adhuc factum est) in Museum Britannicura adlata sunt, inter quae quattuor, non sine labore transcripta, de re publica Atheniensiura agere videbantur; neque scriptoris nomen diu latuit, quia fragraenta illa paene orania, quae collegerat Rose, illa quoque quae in codice Berolinensi exstabant, hic suis locis reperta sunt. quae [*](L) voluraina (quibus signura L — Londinensibus scilicet — dedimus) cum quasi fundamentum totius operis nostri sint, paullo fusius sunt describenda. altitudinem habent 28 cm, praeter ultiraura, quod 25 cm tantum est; lati- tudinera habet priraura 220 cm, alterura 166.5 cm, tertium 91.5 cm, quartum, ut nunc accuratius dispositum est, 79 cm. nec tamen haec pristina forraa papyri fuit. in altero enira latere quod prius ad scripturara recipiendara adhibitura est (quippe quod papyri fibras pronas, non transverso ordine stantes habeat), scriptae inventae sunt rationes pecuniae acceptae et expensae, pensae, a villico quodam Didymo pro domino Epimacho in annis regni Vespasiani decimo et undecimo (post Chr. 78 et 79) confectae. harum [*](1) Aristotelis opera; edidil Academia Regia Borussica. Vol. V, Aristotelis qui ferebanlur librorum fragmenta (MDCCCLXX).) [*](2) Hermes, XV, 366 (MDCCCLXXX).) [*](3) Rheinisches Museuw, XXXVII, 87 (MDCCCLXXXI).) [*](4) Abhandlungen der kgl. Akademie der Wissenschajten zu Berlin, MDCCCLXXXV.)

VII
quidem rationum pars prior ea est quae partem Aristotelici operis ultiraam (id est, est, volumen quartum) in tergo tenet; hoc tamen aliud fuisse volumen e mensuris quas supra dedi liquet, decimique anni rationes reddit. undecimi anni computus in tria volumina divisus est. primum ad partem Aristotelici operis priorem recipiendam ita adhibitum est, ut initium scripturae Didymi a tergo extreraum scriptoris recentioris pensum habeat; quin etiam, cum papyrus scriptori Aristotelis non sufficeret, folium aliud raagnura addebatur, quod nunc pagina undecima Aristotelici operis occupat1) prius tamen quam rerura publicarum Atheniensium fortunae hic narrarentur, initium fecerat aliquis commentaria (argumentura et scholia) in orationera Demosthenis Midianam transcribendi, post paginas autera unara et diraidiara transcriptas finera labori posuerat2) hoc deinceps deleto, Aristotelici libri pars prior in paginis undecira conscripta est, quae ita inter sese discrepant ut undeciraa latitudinera 28 cm, deciraa 12 cra, nona 21 cra, ceterae autera circa 14 — 16 cm habeant. volumen alterum (littera Β a scriba signatum) tredecim habet paginas, siraiiiter dispositas, ita ut initiura Aristotelici Operis finem rationum Didymearura a tergo habeat; pagina prima latitudinem habet 16 cm, ceterae autem (aliis manibus transcriptae) 9.5—12 cm. Tertium (cui scriba verba τομος γ praeposuit) paginae paulo ampliores occupant, latitudinis 11 5—16 cra, quarum una (octava et vicesima) mutila est; in hoc initium operis Aristotelici initiura rationura Didymearum a tergo habet. quartum voluraen, de quo supra dixiraus, septera paginas habet, latitudinis circa 11 cm; hae omnes lacerae et male habitae, ita ut verba multa sola coniectura lecta aut restituta sint, nonnulla adhuc obscura atque incerta maneant.

De aetate codicis plura nunc sunt testiraonia quara eo tempore fuerunt [*](Aetas codicis) quo primum in lucem datus est, sed idem iudicium. cum enira rationes quae in obverso latere papyri sunt annis post Christura natura 78 et 79 scriptas esse certura neque veri siraile sit scripta talia diu esse servata, facile evincitur opus Aristotelicura circa A. D. 100 in averso latere esse transcriptura. quod iudiciura multis nunc testiraoniis roboratum est, cum perraultae eius aetatis papyri intra hos duodecim annos inventae et publici iuris factae sint3) unde papyrura Londinensem circa finem saeculi p. Ch. primi in Aegypto (fortasse prope oppidum Herraopolim, in qua regione rationes Didymeae confectae sunt) transcriptam esse constat.