Res Publica Atheniensium

Aristotle

1

Addenda, Addenda to Aristotle, Res Publica Atheniensium, Kenyon, Reimer, 1903

plagulis editionis meae absolutis, venit in manus Blassii edtio quarta, in qua sat ille multa multavit, non propter lectiones novas e papyro erutas, sed propter numeros quos etiam in Aristotelis oratione agnovisse sibi videtur. omnia afferendi non hic est locus; neque enim coniecturas enumerare huius editionis ratio est, neque ipse fundamentum coniecturarum Blassianarum accipio. mihi enim persuadere nequeo Aristotelem, stilo usum tam simplici tamque plano, syllabas digitis sedulo numeravisse. pauca tamen, quibus Bl. post editionem tertiam consilium mutavit, referre libet, quanquam ne haec quidem omnia in textum recipienda existimo.

  1. p. 6,6 κλινομένην nunc Bl.4 (in appendice) 17 φιλαργυρίαν
  2. p. 9,1 εἰς μαρτύπιον
  3. p. 17,9 ἔτει δ᾿ ἑνδεκάτῳ μετὰ ταύτην (propter numeros et sensum) 19 μετὰ τὸ πρῶτον 25 <μετὰ> τὸ πρῶτον
  4. p. 18,2 παρείλετο (app.)
  5. p. 19,10 πολλάκις [εὐλογοῦσ]ιν (propter numeros, sed cum relliquiis non convent
  6. p. 27,2 τετάρτῳ 13 καὶ etinet Bl. (item Keil, Kaibel)
  7. p. 32,1 διεδίδου
  8. p. 34,22 κληροῦν δ᾿ ἐκ τῆς βουλῆς
  9. p. 42,18 Εὐκλίδου pro Πυθοδώρου coni. Bl. 21 ἡ κατάστασις τῶν ἐξ ἀρχῆς, Ἴωνος καὶ των παίδων αὐτοῦ coni. Bl. 23 πρώτη μετάστασιν (ita Weil) ἐχ. πολιτείας τάξις
  10. p. 43,1. 2 καὶ μετὰ ταύτην secl. Bl., item in 1.5
  11. p. 53,2 ἀναγ<ώγοις> οὗσι (post van Leeuwen)
  12. p. 66,12 φάρμακον etinet Bl.