De decretis Nicaenae synodi

Athanasius of Alexandria

1.1-1.2

De decretis Nicaenae synodi (Chapters 41 and 42), Athanasius, De decretis Nicaenae synodi, Gelasius Kirchengeschichte, Loeschke and Heinemann, Hinrichs, 1918

cod. Paris. Lat. 1682 (ed. Ed. Schwartz: Acta Conc. oec. IV 2 p. 102) Constantinus Augustus catholicae ecclesiae Nicomedensium. Dominum deum scilicet et salvatorem Christum suptiliter omnes cognoscitis, dilecti fratres, patrem et filium esse, patrem dico sine principio sine fine

193
generatorem saeculi ipsius; filium autem, hoc est voluntatem patris, quae nee per cogitationem aliquam recepta est, nee ad perfectionem operum per aliquam exquisitam substantiam deprehensa est. Qui enim hoe et intellegit et intellexerit, iste habebit ad omne genus poenae inlassabilem patientiam.

Sed enim dei filius Christus opifex oninium et ipsiiis inmortalitatis dator genitus est, quantum pertinet ad fidem cui credidimus, natus est — magis autem processit ipse, qui et semper in patre est ad condecorationem illorum, quae ab ipso facta sunt — genitus est igitur individua proeessione. Voluntas enim et in habitaculo suo simul fixa est, et ista, quae diverso indigent cultu secundum uniuscuiusque qualitatem et agit et administrat.